- SPIRITUS Sanct Ordo Equest. in Gallia
- SPIRITUS Sanct Ordo Equest. in Galliainstitutus ab Henrico III. Postquam enim Ordo S. Michaelis, a Ludovico XI. fundatus, fervente bellô civili Gallia, et muliebri dominiô vigente, decus suum perdidisset, Henricus, illo non abolitô, S. Spiritus ordinem instituit, magnô eius Magisteriô in perpetuum coronae unitô. Caput ipse ordinis, primam celebravit sollennitatem, A. C. 1579. ipsis Ianuarii Kalendis. Equitum numerus centenarios. Insigne Ordnins columba est. Occasio institutionis inde, quod Pentecostes die geminam coronam, Polonicam primo, dein Gallicam nactus est: imo et hanc diem quidam Regi natalem fuisse volunt. Symbolum est, Duce et Auspice. Sed et iam olim quoque Sancti Spiritus Ordinem instituisse dicitur Ludovicus Tarentinus, Hierosolymor. et Siciliae Rex, Provinciae Comes, maritus Iohannae I. A. C. 1353. quem quidam quoque nominatum dicunt Au droit desir, cuius Symbolum, Si Dieux plaist: cum nodo aureo, amoris mutui indice. Huius institutionis historiam scribunt nonnulli innotuisse Henrico III. e Polonia reduci, Venetiis, unde ipsi occasio suggesta. Alii addunt Paulum III. Pontificem institutisse A. C. 1468. Romae Equites Hospitalis Sancti Spiritus, quibus crux candida. Vide Spondan. A. C. 1353. n. 12. 1579. n. 1. et 2. Dupleix et Mezeray, in Henrico III. Vilanium l. 3. c. 83. Bouchaeum Hist. de prov. liv. 9. sect. 3. §. 17. liv. 10. cahp. 8. §. 1. Favinum, Sanmarthanum, Morerium, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.